FANDOM


Peruviapila est civitas sui iuris in America Australi sita. Finitimae civitates sunt Aequatorialis Respublica, Columbia ad septemtriones, Brasilia ad orientes, Bolivia austroriente, et Chilia ad meridiem versus. Area est 1 285 215.6 km². Caput est Lima.

Historia Edit

Peruvia antiquaEdit

Primae humanae praesentiae evidentiae in terra Peruviana ab fere anno 9000 a.C.n. originem trahunt. Antiquissima nota societas multiplexis in Peruvia et in Americis, Caral Civilizatio, iuxta Oceanum Pacificum inter annos 3000 et 1800 a.C.n. floruit. Has primas evolutiones archaeologicae culturae secutae sunt inter quas Chavinensis, Paracensis, Mochica, Nazcensis, Tihuanaca, Huariensis, et Chimuensis (Hispanice Chavín, Paracas, Moche, Nazca, Tihuanaco, Huari, et Chimú, proprie) excellunt. Hae gentes faciebant opera ex auro et argento. Postea in dominationem Imperii Incarum veniebant.

Imperium IncarumEdit

Saeculo quinto decimo, Incae velut potens imperium emersere, antequam Hispanii id ceperunt. Creaverunt maximum imperium in America Meridionali Praecolumbiana. Caput Imperium Incarum fuit Cuscum. Imperium Incarum Tahuantisuiu (Quechice Tawantinsuyu) nuncupatur. Sua territoria fuerunt Aequatoria, Columbia, Chilia, Argentina, Bolivia, et pars Amazonii Nemi. Imperium Incarum divisum est in dominia Hispanice señoríos), cum societate divisa etiam in classibus. Imperator titulum Sapae Incae habebat.

Nomen Incae significat 'dei in Terra'. Sacsayhuaman fuit sedes imperii Cusci. Tahuantinsuiu divisum est in suiua (districtus): Chinchasuiu, Antisuiu, Contisuiu, et Collasuiu. Quechica fuit lingua imperii.

Antisenses societates in agricultura fundabantur, technicis velut irrigationis et aggestis utentes; camelidarum ctenotrophia et piscatus quoque ponderis erant. Structura socialis reciprocitate et redistributione nitebatur, quia hae societates nullam mercatus aut pecuniae notionem habebant.

Viceregnum PeruvianumEdit

Anno 1532, conquisitatorum circulus a Francisco Pizardo ductus Atabalipam [es] imperatorem Incarum vicit et cepit. Pizardus aurum et argentum pro liberatione Incae poposcit, et quamquam ille auri plenum conclave et duo conclavia argenti usque ad attigendorum Atabalipae bracchiorum accepit, hic supplicio affectus est, Pizardusque Tahuantisuiu cepit, et Hispanicum dominium imposuit. Decem annos postea, rex Hispanicus Viceregnum Peruvianum statuit, omnes colonias Austramericanas comprehendens. Vicerex Franciscus Toletanus ad novam rationem nationem annis a 1570 ad 1579, cum argentariis velut praecipua oeconomica activitate? et cum Amerindis sicut prima vi laborali redegit. Peruvianum aurum argentumque infectum reditus Coronae Hispanicae suppeditavit et complexam reticulationem commercialem quae ex Europa in Philippinas patuit propulit. Attamen, saeculo duodevicensimo, deflorescens argenti productio et oeconomica diversificatio regales reditus valde deminuit. Velut responsum, rex Reformationes Burbonicas, edictorum seriem quae vectigalia auxerunt et Viceregnum Peruvianum sciderunt, tulit. Novae leges Tupaci Amari rebellionem et alias seditiones provocavere, quae omnes victae sunt.

Res publica PeruviaeEdit

Ineunte saeculo XIX, dum maxima Americae Meridionalis pars bellis libertatis convolvebatur, Peruvia arcem regalisticam mansit. Quia electa hominum manus inter libertatem et fidelitatem Hispanicae Monarchiae dubitabat, libertatem adsecuta est post militares Iosephi Sancti Martini et Simonis Bolívar expeditiones. Per ineuntes Reipublicae annos, endemicae pugnae pro potestate inter militares ductores politicam instabiliatem attulere. Nationalis identitas per hanc periodon procusa est, ubi Bolivariana proposita velut Confoederatio Americae Latinae defecerunt et unio cum Bolivia evanida monstrata est. Inter annos fere a 1840 ad 1870 Peruvia stabilitatis perihodo fructa est, praeside Raimundo Castilla, per quo civitas suos reditus ob guani exportationem auxit. Nihilominus, per annos a 1870 ad 1880, hae opes absumptae erant, civitati multa debita erant, politicaeque pugnae denuo surrexerunt.

Peruvia a Chiliensibus inter annos 1879 et 1883 in bello Pacifici victa est, ubi Aricae et Tarapăcae provincias in Foederibus Anconensi Limensique foederibus perdidit. Intestinas pugnas post bellum stabilitatis periodon sub Factione Civili (Hispanice Partido Civil) sequebatur, quae usque ad Augusti B. Leguía y Salcedo auctoritarii regiminis adventum duravit. Depressio magna Augusti Leguía lapsum, renovatam politicam turbam et foedus populare revolutionarium Americanum (Hispanice Alianza Popular Revolucionaria Americana) fecit. Certamen inter hanc societatem et electae hominum manus militaremque coalitionem Peruvianam civilitatem per proxima tria decennia definivit.

Anno 1968 vires armatae, ab Ioanne Velasco Alvarado generali ductae, subitaneam conversionem contra praesidem Fernandum Belaúnde Terry perfecerunt. Novum regimen novarum rerum reformationes suscepit, quarum proposita evolutioni fovere erant, sed consequendo amplo favore cecidit. Anno 1975, Ioannes Velasco coacte a Generali Francisco Morales Bermúdez dismissus est, qui reformationes debilitaverat et democraticae restitutioni praesiderat.

Per annos a 1980 ad 1990, Peruvia magnum debitum externum, inflationem semper crescentem, medicamentorum negotii furtivi apparitionem, et massivam politicam violentiam oppetebat. Fere 70 000 hominum per conflictum inter civitatis vires et Maoisticos Semitae Luminosae (Hispanice Sendero Luminoso) bellatores clandestinos perierunt. Inter annos 1990 et 2000, praeside Alberto Fujimori, respublica recuperari coepit; nihilominus, auctoritarismi, corruptionis, humanorum iurum violationum accusationes eius abdicationem post controversa anni 2000 comitia coegit. E Fujimoriani regiminis fine, Peruvia contra corruptionem pugnare conata est, interea oeconomico incremento servando; ex anno 2006, praeses est Alanus García Pérez a die 28 Iulii 2011 Ollanta Humala.

Community content is available under CC-BY-SA unless otherwise noted.